Rozmiar: 15909 bajtów

1279. o. T. Oppeln.

Herzog Boleslav von Oppeln bestätigt das Testament der Gräfin Anastasia, durch welches sie dem Stifte Muchenitz und Wreske vermacht.

In Nomine Domini Amen. Cum sit labilis humane mentis memoria, necesse est ut ea que in presenti ordinantur, scriptis et testimonio futurorum memorie commendentur. Notum sit igitur presentibus et futuris hanc paginam inspecturis. quod nos Bolezlaus dei gratia dux Opoliensis, cum essemus in Opol, accedentes ad nos fratres de Domo Dei Nicholaus et Rodgerus asserebant, comittissam Anastasiam uxorem comitis Henrici de Mechnic, cum adhuc esset sane mentis in suo testamento quod faciebat, elegit sepulturam in Domo Dei et ibidem donavit hereditares suas Mechnice er Vresce iuxta Crostinam pro salute anime sue et omnium parentum ipsius, sed post mortem viri sui prefati comitis Henrici. Quare fratres iam predicti ex parte tocius conventus cum instancia nos petebant, ut nuncium nostrum dirigeremus ad eandem infirmam pro audienda et confirmanda rei veritate. Nos vero annuentes congrue ipsorum peticioni, misimus idoneum nostrum nuncium comitem Henricum de Grabina, qui cum esset ibi diligenter inquisivit a comittissa sepe dicta de suo testamento, que mente sana et racione perfecta idem factum ritc sollempnizavit, pro ut fratres asserebant, et hic idem ad nos rediens coram nobis et nostris nobilibus publicavit testamentum iam prenominatum. Nos itaque audientes et scientes procerto factum idem ratum habemus, hanc litteram sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec Anno Domini m°. cc°. lxx°. viiii°. presentibus hiis testibus, comite Symone castellano Opoliensi, comite Suetopelc castellano de Bala, comite Bogumilo de Bircan, et fratre Johanne gardiano de Opol, et fratre Rodgero, ec aliis quam pluribus viris honestis.

Das Siegel ist am Rande beschädigt; es ist ein Wappensiegel mit der Umschrift: † SIGILLVM. DVCIS. BOLE.....
Hugo, I, 484.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów